monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 12, 13
Nihil simplicitati nostrae cum astutia saeculari; nec decet ut qui in saeculo eremum elegimus, nunc de eremo ad saeculum redeamus. Quod si non decet ut illuc etiam tracti redeamus, decet ut sponte, cunctis nolentibus et reclamantibus, iudicum nos tribunalibus ingeramus? Haec est causa non quidem litis apertae, sed simultatis occultae sanctorum hominum: quae expressius nota Patri fieret, si maiestati vestrae non solo scripto, sed et verbo mihi loqui liceret.